HEBRAEI

HEBRAEI
HEBRAEI
dicti sunt Iudaei, ab Heber, qui fuit abnepos Sem filii Noe. Et quia in eius fam. remansit lingua, quae prius humano generi creditur fuisse communis, quum gentes linguarum diversitate sunt divisae, deinceps Hebraea est nuncupata: sic quidem, ut alii observant, posteros Heber hebraeos appellatos non fuisse, usque ad Abrahamum, qui primus Hebr aeus appellatus est, idque a Cananaeis, qui hoc nominis illi indidêrunt, quod a regione trans Euphratem in terram Canaan venisser. Et sic etiam Ethnici scriptores Hebraeorum nomen ab Abrahamo deducunt. Ita enim apud Euseb. asserit Artabanus, Καλεῖςθαι αὐτοὺς Ε῾βραίους ἀπὸ Α᾿βραάμου. Et Charax apud Steph. Ε᾿βραῖοι, οὕτως Ι᾿ουδαῖοι ἀπὸ Α᾿βραμῶνος (sic legendum, non Α᾿βραβῶνος) in quam sententiam videtur propendisse Augustin. qui de Civ. Dei l. 16. c. 3. postquam hebraeos ex Hebere deduxit, aliam addit posse esse opinionem, ut ex Abraham tamquam Abrahaei dicti esse videantur. Sed idem l. 2. Retractationum c. 16. hunc locum etiam retractavit, atque id quidem merito; Hebraeos enim Abrahamo antiquiores fuisse, vel ex eo constat, quod ipse Abrahamus Hebraeus vocetur Gen. c. 10. v. 24. Luc. c. 3. v. 35. 1. Par. c. 5. v. 13. et c. 8. v. 12. In Eusebianis, ubi de tempore transitus: Ε῎νθεν ἔρχεται τῶν Ε῾βραίων προϚωνυμία, Ε῾βραῖοι γὰρ οἱ Περάται ἑρμηνεύονται, διαπεράϚαντος Ε᾿υφράτην Α᾿βρὰμ, καὶ οὐχ ὡς ὄιονταί τινες, ἀπὸ Ε᾿βέρ. Inde Hesych. Α῎βραμ, περάτης, ἢ πατὴρ μετέωρος. Melius autem alibi. Ε῾βρεὶ, Ε῾βραῖος, καὶ ὁ Ε῾βραῖος περάτης. Nic. Lloydius. Addo de vestitu, quod nudis communiter incede bant capitibus nisi quod taeniis quibusdam seu vittis fluentem caesariem, extra luctus tempus, coercebant ac religabant. Erant autem illae admodum angustae, puta minimi digiti latitudine, et in modum coronae capita cingebant, ad capillos circum tempora coercendos. Unde quia tempore luctus vel tondebatur coma, vel fluere sinebatur, dicebatur deponi corona. In maerore vero, item ob defectum pluviae diuturnum, operuisse capita leguntur, Ier. c. 14. v. 3. Etiam magnisici eorum emittent minimos suos ad aquas: venientes ad fossas non invenient aquas, revertentur suis vasis vacuis, erubescent et pudore suffusi operient caput suum. Idque arcte et valide appresso tegmine, quod non aliud erat, quam pallium ad cervicem adhaerens, quod condendo tum capiti adduxêre. Observant tamen eruditi, illos cum alibi, tum maxime in templo orationi vacantes, velasle capita et caputiis fuisle tectos; imitatione Mosis, qui non audens aspicere contra Deum, ad rubi conspectum faciem suam abscondit, Exod. c. 3. v. 6. Proin Abulensis de variis capitis integumentis, quibus Sacerdotes olim usos fuisle conicit, ex Exod. c. 28. et 29. prolixe disputat. De cidari Pontificis, seu Pileo, quo summus gentis Sacerdos tegi solebat vide Ioseph. Antiqq. Iudaic. l. 3. c. 8. Reliqua vestis pallium erat cum tunica, unde CHRISTUM nostrum Dominum, cum sectatoribus suis, palliatum fuisse more gentis docet Octav. Ferrar. contra illos, qui eos Tribonophoros fuisle contendunt. Quod si enim, inquit, Christus in tribonio incessisset, frustra milites super pannucea, ne centonibus quidem bonis digna, sortem misissent, vide eum de re vest. part. 2. l. 4. c. 18. Interius vestimenti genus tunica et interula fuit, unde de Tunica Christi inconsutili notat Historia Evangelica. Porro et nudis cruribus ac tibiis gens incessit, nec femoralium illis usus fuit, quod ex Historia Noachi Gen. c. 9. v. 22. et 23. patet: soli eâ induere iubebantur Sacerdores, cum per gradus ascenderent ad altare, Exod. c. 20. v. 26. et Ezech. c. 44. v. 17. Calceatos vero fuisse patet ex supra laudato Exodi c. 3. v. 22. ubi Deus ad Mosem aequo propius accedentem, Extrahe, inquit, calceamenta tua, a pedibus tuis. Plura de hebraeorum ritibus vide apud Th. Godwyn. l. cui hic titulûs, quem modo dixi, ut et in hoc Opere passim. De Lingua eorum vide supra in voce Hebraei et infra aliquid in Targum: uti de Ieiuniis suo loco.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • SAMIR — I. SAMIR Hebr. Gap desc: Hebrew vermis est, cuius opera Hebraei fabulantur Mosen Ephodi gemmas, ac utrasque Legis tabulas, et Salomonem Templi lapides aptâsse ac expolivisse. Quam vis enim hordei granum mole corporis non excesserit, viribus tamen …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Georg Johann Ludwig Vogel — (* 16. März 1742 in Feuchtwangen; † 12. Februar 1776 in Altdorf bei Nürnberg) war ein deutscher Orientalist und evangelischer Theologe. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Werke 3 Literatur …   Deutsch Wikipedia

  • AZAZEL — cuius mentio Levit. c. 16. v. 8. Iuliano Apostatae, Hebraeis, Valentinianis et Magis, daemon est. Unde Iulianus ex hoc loco Mosis conatus probare est, scripsisse hunc ὑπὲρ Α᾿ποτροπαίων, i. e. de Diis Averruncis, a Cyrillo docte refutatus in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BARBARIA — Africae quam in quatuor partes Neoterici scriptores distinguunt, pars praecipua et prima est. Ab ortu habet Marmaricae (quae hodie Barcha dicitur) deserta, ad montis usque Atlantis partem Meies appellatam, quae pars a Strabone forte sub nomine… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DIAPSALMA — apud Optat. l. 4. Legimus quadragesimo nono Psalmo, sub secundo Diapsalmate Spiritum S. dixisse etc. quid proprie notet, quaerunt Eruditi. Eberhard. Betuniensis in Graecismo c. 10. Quod canitur, Psalama est: interpositum Diapsalma: Est in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EXCISIO — Hebr. Gap desc: Hebrew sive Gebenna, poenae genus est in Sacris memoratum, quod non a Deo per homines, sed immediate, gravioribus quibusdem peccatoribus olim itrogabatur. Enumerant autem Hebraei e Sermone sacro delicta XXXVI. quorum scienter, et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HELLENISTAE — nonnullis dicti sunt Iudaei, per Graeciam dispersi. Cum enim Hebraei partim in Palaestina degerent, et Hebraeo textu uterentur: Partim extra Palaestinam variis in locis, Graecia inprimis, morarentur, et Septuaginta Interpretum versionem Graecam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MARRUGINA — in Glossis optimae notae redditur εἶδος παλεούρουἔςι δὲ ἀκανςθῶδες δένδρον, paliuri species, quoe est arbor spinosa. Ubi marrugina idem videtur, quod μάραγνα; quam vocem usurpat Chaldaeus Interpres, ad locum 1. Regum c. 12. v. 11, Pater meus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MENSIS — ex metior, quasi numerus dierum mensus: vel ex Graeco μὴν, ἀπὸ τῆς Μήνης, i. e. Luna, dictus, inter Numina Gentilium, vide supra Menis: proprie spatium illud est, quô Luna Signiferum percurrit, et eôdem, unde instituit cursum, revertitur: Cui… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PANNI — pro institis: Ita tunica Iosephi Gen. c. 37. v. 3. et 34. quam Graeci Interpres ποικίλον χιτῶνα reddiderunt, Latinus polymitam; Hieronym. modo polymitam, modo variam: in paraphrasi Ionathanis, Paragoda nominatur. Dicebatur autem sic vestis,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”